Apocalypsis B. Joannis*

Caput 6: Versus 1

Et vidi.Postquam Agnus quae de se praedicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per praedicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quae auxilia, vel quas coronas suis praeferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret.Quod aperuisset.Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut haec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiae dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, haereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio.Veni et vide.A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.
(* Traductions européennes)